HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT XIV: De irriguis Axae datis a patre Caleb

#Jos. XV

Eo tempore ascendit Caleb in terram sibi traditam, et percussit in Hebron tres filios Enach. Et ascendens inde, obsedit civitatem Dabir, quae prius vocabatur Cariatsepher, id est civitas litterarum. Cives enim ejus scriptores erant. Quam cum invenisset munitam, ait: Qui primus percusserit urbem hanc, et ceperit, dabo ei Axam filiam meam uxorem cum ea, et cepit eam Othoniel, filius Cenem, frater Caleb junior eo. Erant autem uterini fratres tantum. Nam ille filius Jephone, iste vero filius Cenem dicitur, nisi forte pater eorum binominus fuerit. Dedit itaque Caleb filiam suam Axam fratri suo in uxorem. Quae cum pergeret cum viro ad urbem traditam sibi, suasa est a viro suo, ut peteret a patre suo agrum in convallibus. Suspiravitque, et flevit ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit? At illa: Da mihi benedictionem. Terram arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Deditque Caleb ei irriguum superius, et irriguum inferius, id est agros irriguos circa civitatem ab oriente et occidente.